Vulgate, Latin Vulgate (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [NT].
<<NT Judg.12 NT Judg.13 (English) >>NT Judg.14

Judg.13

rursumque filii Israhel fecerunt malum in conspectu Domini qui tradidit eos in manus Philisthinorum quadraginta annis

erat autem vir quidam de Saraa et de stirpe Dan nomine Manue habens uxorem sterilem

cui apparuit angelus Domini et dixit ad eam sterilis es et absque liberis sed concipies et paries filium

cave ergo ne vinum bibas ac siceram ne inmundum quicquam comedas

quia concipies et paries filium cuius non tanget caput novacula erit enim nazareus Dei ab infantia sua et ex matris utero et ipse incipiet liberare Israhel de manu Philisthinorum

quae cum venisset ad maritum dixit ei vir Dei venit ad me habens vultum angelicum terribilis nimis quem cum interrogassem quis esset et unde venisset et quo nomine vocaretur noluit mihi dicere

sed hoc respondit ecce concipies et paries filium cave ne vinum bibas et siceram et ne aliquo vescaris inmundo erit enim puer nazareus Dei ab infantia sua et ex utero matris usque ad diem mortis suae

oravit itaque Manue Deum et ait obsecro Domine ut vir Dei quem misisti veniat iterum et doceat nos quid debeamus facere de puero qui nasciturus est

exaudivitque Dominus precantem Manue et apparuit rursum angelus Domini uxori eius sedenti in agro Manue autem maritus eius non erat cum ea quae cum vidisset angelum

festinavit et cucurrit ad virum suum nuntiavitque ei dicens ecce apparuit mihi vir quem ante videram

qui surrexit et secutus est uxorem suam veniensque ad virum dixit ei tu es qui locutus es mulieri et ille respondit ego sum

cui Manue quando inquit sermo tuus fuerit expletus quid vis ut faciat puer aut a quo se observare debebit

dixitque angelus Domini ad Manue ab omnibus quae locutus sum uxori tuae abstineat se

et quicquid ex vinea nascitur non comedat vinum et siceram non bibat nullo vescatur inmundo et quod ei praecepi impleat atque custodiat

dixitque Manue ad angelum Domini obsecro te ut adquiescas precibus meis et faciamus tibi hedum de capris

cui respondit angelus si me cogis non comedam panes tuos sin autem vis holocaustum facere offer illud Domino et nesciebat Manue quod angelus Dei esset

dixitque ad eum quod est tibi nomen ut si sermo tuus fuerit expletus honoremus te

cui ille respondit cur quaeris nomen meum quod est mirabile

tulit itaque Manue hedum de capris et libamenta et posuit super petram offerens Domino qui facit mirabilia ipse autem et uxor eius intuebantur

cumque ascenderet flamma altaris in caelum angelus Domini in flamma pariter ascendit quod cum vidisset Manue et uxor eius proni ceciderunt in terram

et ultra non eis apparuit angelus Domini statimque intellexit Manue angelum esse Domini

et dixit ad uxorem suam morte moriemur quia vidimus Deum

cui respondit mulier si Dominus nos vellet occidere de manibus nostris holocaustum et libamenta non suscepisset nec ostendisset nobis haec omnia neque ea quae sunt ventura dixisset

peperit itaque filium et vocavit nomen eius Samson crevitque puer et benedixit ei Dominus

coepitque spiritus Domini esse cum eo in castris Dan inter Saraa et Esthaol



Vulgate, Latin Vulgate (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [NT].
<<NT Judg.12 NT Judg.13 (English) >>NT Judg.14

Powered by PhiloLogic